monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 118
{LXX} cypero vis in medicina psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita.